Benutzerspezifische Werkzeuge

Information zum Seitenaufbau und Sprungmarken fuer Screenreader-Benutzer: Ganz oben links auf jeder Seite befindet sich das Logo der JLU, verlinkt mit der Startseite. Neben dem Logo kann sich rechts daneben das Bannerbild anschließen. Rechts daneben kann sich ein weiteres Bild/Schriftzug befinden. Es folgt die Suche. Unterhalb dieser oberen Leiste schliesst sich die Hauptnavigation an. Unterhalb der Hauptnavigation befindet sich der Inhaltsbereich. Die Feinnavigation findet sich - sofern vorhanden - in der linken Spalte. In der rechten Spalte finden Sie ueblicherweise Kontaktdaten. Als Abschluss der Seite findet sich die Brotkrumennavigation und im Fussbereich Links zu Barrierefreiheit, Impressum, Hilfe und das Login fuer Redakteure. Barrierefreiheit JLU - Logo, Link zur Startseite der JLU-Gießen Direkt zur Navigation vertikale linke Navigationsleiste vor Sie sind hier Direkt zum Inhalt vor rechter Kolumne mit zusaetzlichen Informationen vor Suche vor Fußbereich mit Impressum

Navigation

Artikelaktionen

Damigeron de lapidibus

Damigeron de lapidibus

-- Textgrundlage: Orphei lithica. Accedit Damigeron de lapidibus. Recensuit Eugenius Abel. Berlin 1881, 161-195. (Repr. 1971)
-- Digitale Fassung: Thomas Gloning, 9/2004; -- Zeilengetreue Erfassung, aber Silbentrennung aufgelöst; ohne den kritischen Apparat. <<161>> etc. = Seitenzahlen der Edition. [!Ed] = so in der Edition.
-- (c) You may use this digital version for scholarly, private and non-profit purposes only. Make sure that you do not violate any copyright law of your country. Do not remove this header from the file.

<<161>>

Incipit liber Damigeronis peritissimi de
lapidibus. Item epistola.

Desideranti tibi scribi mysteria omnium lapidum, quanta
generi humano sua sapientia prodesse videantur, denegatum
tibi non fuit. Tu itaque custodies summa diligentia mysterium     5
summi altissimi dei. Hoc enim mysterium ceteris Aegyptiis
litteratis, nec allophylis non tradideris, aliive cuiquam, ne ad
sterilitatem huius scientiae deveniat Aegyptus, et ne eadem
per aliquem incendio concremata conflagraretur, et nec immissis
talibus in Aegyptum perseveros omnibus efficiat Aegyptiis     10
dominantes. Hic aliis traditus non est, nec alii eum in
<<162>>
sua potestate habuerunt per tuamque custodiam habeant.
Iuro tibi per summum parentem deum, quod meliorem librum
Aegyptus huius non habet; cuius iurationis testis est summus
deus. Mittam enim tibi bonum solis nomen, per quod bonum
genus nascatur. Igitur perpetualiter custodiatur a vobis;     5
praestat enim multum in omnibus actionibus per singulas
ierarchias, quas Graeci vocant, omnium lapidum.

Evax Arabiae rex Tiberio Imperatori salutem.

Magnifica dona tua accepi per centurionem Lucinium
Frontonem, quae dignatus es mittere ad me. Nam et ego tibi     10
invicem misi quodcumque per terram de omnibus lapidibus
remediorum.

Incipit de lapidibus et eorum generibus.

Lapides ad septem signa pertinent; subditi etiam et septem
lapides, quos ad curam homines in phylacteriis habere     15
deberent; sunt enim sani et potentes. Lapis primus, qui
dicitur chrysolithus, leonis. Lapis secundus, qui dicitur
astroselinus, cancri. Lapis tertius, qui dicitur haematites, arietis.
Lapis quartus, qui dicitur ceraunius, sagittarii. Lapis quintus,
qui dicitur demos, tauri. Lapis sextus, qui dicitur arabicus,     20
<<163>>
virginis. Lapis septimus, qui dicitur ostracitis, capricornii.
Hi quaerendi tibi erunt, ut habeas per omne tempus
vitae tuae in custodiam divinam, et sanus eris et securus
semper.

Incipiunt indicia valitudinis de lapidibus et eorum     5
virtutibus Damigeronis doctissimi.

I. Lapis Aëtites.

Aëtites vero lapis maximum naturae tutamentum; donavit
deus hunc primurn lapidem hominibus munimentum
gratia salutis. Quemque aquila apportans eum in nidum     10
suum ab extremis partibus orbis terrarum custodiendorum
ovorum suorum causa ....... Aëtites est lapis colore puniceo,
visu asperrimo; et habet infra se alterum lapidem, veluti
praegnans. Utilis est mulieribus praegnantibus: circumligatus
enim brachio sinistro non permittit feminam aborsum     15
<<164>>
facere. Est autem idem ad velocitatem partus aptissimus.
Nam periclitante muliere introductus et tritus et super
lumbaginem eius positus, continuo partu liberabitur. Praeterea
conservabit gerentem se, sobrium enim efficiet atque omnia
superantem; rebus familiaribus augebit, et opinionem bonam     5
diffamabit, et gratiosissimus erit. Qui hunc lapidem gerit,
erit introitu facillimus omnibus, deo et hominibus. Amplius
infantes puellasque conservat. Iste lapis a Castore et
Polluce ....... Lymphaticisque et terroribus nefandis efficit,
ut nec visum somnientur, nec frequenter cadant. Si quem     10
suspicaveris esse venenarium in domo tua, mitte hunc lapidem
in pulmentario, et invita suspectum ad cenam; tunc si
talis fuerit ille, nihil manducabit, et si ausus fuerit devorare,
non poterit: tantam potentiam habet iste lapis. Quem si
sustuleris ex pulmentario, incipiet ille maleficus manducare     15
et iocundare. Iras quoque potentium summe delinit gestatus.
Hic lapis est genus tutamenti; hoc medicamentoque utitur
aquila, ne quae fraus attingat. Hunc enim lapidem a perenni
flumine aquila apposuit corporibus sui nidi, ne violentur ab
aliqua volucre; nam qui progeniem conservaret, munitorem     20
instituit. Qui hunc lapidem gerit, omnes gentes inviolatus
evadit, et adversarios suos male mulctatos exsuperat.

<<165>>

II. Lapis Heliotropius.

Heliotropius lapis nascitur in Aethiopia et Cypro et
Libya. Est autem colore smaragdino, sanguinis habens venas.
Appellatur autem Heliotropius eo quod vertit solem. Missus
enim in pelvem argenteam aqua plenam et positam contra     5
solem, vertit eum et facit quasi sanguineum et obscurum.
Consecratus enim videbis divinam potentiam. Continuo enim
pelvis incipiet aquam confundere, turbidus ut aer cum
tonitruis et fulgoribus et pluviis et procellis, adeo ut etiam
imperiti potentia lapidum terreantur et conturbentur: tantas     10
vires et divinitates lapis iste habet. Praeterea vaticinatur et
praenuntiat futura per fluvios perennes et vocaliter per
carmina. Ad salutem conservat quoque vivendi facultatem et
corpus incolume, et bonam existimationem praebet gestantibus
et omnem veneni ablationem; et universi generis terriculas     15
amovet. Nam qui hunc lapidem gerit, numquam decipitur,
tanta est huius lapidis gratia a deo concessa hominibus. Hic
lapis Heliotropius vertit solem inviolato numine. Igitur ut
iste lapis imbres evocat et caetera ....

<<166>>

III. Lapis Adamas.

Adamas autem lapis durissimus ferro; et optimus nascitur
in India, secundus post hunc in Arabia, ceteri in Cypro.
Praeterea in Philippico auro inveniuntur similes, omnes tamen
et colore et magnitudine propemodum pares. Apti sunt vero     5
ad omnem magicam actionem, et vires easdem habent. Sed
a quibusdam lapis iste dicitur Anactites, quod cogat et
perficiat omnia, in quibus eum desiderabis. Hunc lapidem
adeptus include in cote argentea, et consecratum porta, et invictum
te praestabit et indomitum adversus inimicos et hostes     10
et maleficos et ab omnibus superbis hominibus, quia efficieris
universis formidolosus. Repellit autem omnem metum et
visiones incertorum somniorum et simulacra umbrarum et
venena et lites. Conficies itaque armillam ex auro, argento et
ferro et aeramento; tortilem fac, et gere circa sinistrum     15
brachium, quia in hunc enim lapidem magnum est a deo
auxilium.

<<167>>

IV. Lapis Memnonius.

Memnonius vero lapis maximum actum et valentissimum
habet; venena parata et morbos et languores et tumores et
inimicitias, haec omnia expellit. Fidelem, verum, et firmum
et eloquentem et modestum et grata facie circa omnes efficit     5
gerentem, insuper invictum in omni re et in omni certamine.
Et ne mireris, quod tantas res eum tibi scribo habere: laudant
eum multi reges: experti sunt eum adversus hostes et
ad validas pugnas. Viri enim fortes et gladiatores in arena,
et athletae habentes victoriam gratam sunt secuti. Sed vero     10
multi apud iudices usi sunt capitales causas habentes: tantam
efficaciam iste lapis habet in magnum munimen vincendi
semper. Hunc autem lapidem usus omnia superabis, quae
dico et omnes iras effugies et naufragio facto enatabis et
contemnes Neptunum maris. Verum etiam multi homines     15
victoriae causa gerentes eum, obtinuerunt. Valentiores Syri.

V. Lapis Diadochos.

Diadochos lapis similis est beryllo: utilissimus est
divinationibus per aquam et adductionibus umbrarum, tamquam
non alius lapis. Praeterea et effigies daemonum diligenter     20
ostendit; ad mortuum ne adhibeas eum, resistit enim defunctis.
Nam desursum est et sanctus iste lapis, et sanctificatus
perpetua consecratione.

<<168>>

VI. Lapis Smaragdus.

Smaragdus lapis pulcherrimus et validissimus ad omnem
aquariam divinationem. Persuasionem habet in omni negotio,
portatusque adauget substantiam et corpus et sermonem caste
aptus. Maxime autem subvenit et liberat a tempestatibus.     5
Nam quicumque perfecerit et consecraverit eum, omnimodo
impetrabit libertatem. Oportet autem eum perficere sic:
adeptus lapidem iube sculpere scarabeum, deinde sub ventre
eius stantem Isidem, postea pertundatur in longitudinem.
Tunc autem auream fibulam immittens in dicto porta, consecratum     10
et fac locum quemdam bonum praeparari, et ornare te et
<<169>>
cetera quae tua sunt, et videbis gloriam lapidis, quam ei
deus concessit.

VII. Lapius [!Ed] Corallius.

Corallius lapis maximas habet vires et magicam tractationem
et in maiora negotia moventes. Est enim tenax, et     5
omnia repellit somniorum ludibria suo remedio. Maximum
autem tutamentum adversus iras dominorum insculptum nomen
noctilucae, hoc est Hecates signum aut Gurgonis personam;
portans autem eum numquam capietur a nullo medicamento,
nec a fulminea umbra immissa; et in bello quoque et pugna     10
maximum adiutorium est. Invictum et efficacem et
impenetrabilem sine timore et sine tristitia et securum facit
gestantem eum et facile impetrantem et introitum facile habentem.
Praeterea consecratus et contritus et seminatus cum frumento
aut hordeo aut aliquo fructu, amovet de terra grandinem et     15
omnem perniciosam tempestatem; insuper in vineis aut olivetis
dispersus repellit omnem exitiosum impetum ventorum.
<<170>>
In domo autem positus conservat ab omni maleficio et umbris
daemoniorum et vanis somniis et fulminum ictibus. In
nave hoc si habueris, multum efficacior eris: resistit autem
ventis et tempestatibus et turbidinibus. Tantam sortitus est
potestatem iste lapis remedii contra adversas partes.     5
Consecratur vero a deo et sanctis locis hoc tutamentum, ut sit
maximum die ac nocte, hora diurna vel nocturna; bonumque
praesidium corallius lapis habet.

VIII. Lapis Exebenus.

Exebenus lapis albus est et speciosus, cum quo solent     10
aurifices aurum limpidare. Curat autem stomachum maxime
in potu aspersum cum aqua. Praeterea insanos aut lassos in
potu persanat. Et ad amantes similiter in potu dabis; insuper
ad Veneris voluptatem congruit mirifice: bibitus non
patitur eos fatigari. Solvit etiam vesicae dolorem, aptissime     15
enim subvenit. Nam gestatus partum sine aegritudine conservat,
et velocitatem parientis facit circumligatus dextro femori.
Consecratus perpetua consecratione.

IX. Lapis Haematites.

Haematites lapis est optimum donum naturae; datum     20
est omnibus a deo. Ad omnem corporis integritatem utilis
est; etiam tutamentum bonum salutis est; est enim perennis
<<171>>
lapis iste, et oculis maxime aptus est. In oculorum eventationibus
contritus cum Attico melle non fumigato inunctus
sanat; et omnem oculorum dolorem infusus cum lacte
mulieris curat; praeterea ulcera oculorum et morsum anguium.
Potatus cum aqua omnis serpentis vulnus eximie sanat, et     5
fluxum sanguinis sine intermissione fluentis; circumligatus
autem umbilicum vel unguendo aut per potionem dabis
lapidem curationis gratia. Amplius per stillicidia meiantibus
urinam persolvit et sanat.

X. Lapis Chelidonius.     10

Chelidonius lapis invenitur in ventriculis hirundinum.
Genera eorum sunt duo, nigrum et rufum. Cape hirundines
(sed meliores sunt qui ex nidis sumuntur) et fissis eorum
ventriculis aufer lapides; utiles sunt tibi: rufus quidem
<<172>>
sanat lunaticos et insanos et languidos. Facies autem sic:
accepto panno lineo, puro, alliga eum ibi, et circumda in
sinistro brachio male habenti et in die tertio curabitur.
Praeterea gratissimos facit portantes illum et facundos, etiam
amabiles et idoneos. Niger autem gestatus similiter negotiis     5
omnibus fines optime imponit, nec non ad omnes minas et
iras regum et dominorum portatus obsistit. Nam qui habet
eum secum omnibus hominibus placebit et omnes ad arbitrium
suum perducit; fidem enim eis accommodat. Sed si
cui dolent oculi, tere eum cum aqua et inunge et salvabitur.     10
Et cum tollis de nido, observa, ut nec pater eorum aut mater
prope sit, meliores enim habebis effectus eorum. Niger autem
lapis missus in panno lineo, croco tincto, tertianam et
cotidianam febrem compescit et adversus omnem humorem
excellenter est aptus.     15

XI. Lapis Chelonites.

Chelonites autem lapis est ad praenoscenda futura: habens
enim eum sub lingua, quaecumque volueris, discis. Cum
autem acceperis eum, antea os dilue. Valet praenuntio eo
<<173>>
usque ad horam sextam. In prima vero luna valet per totum
diem, verum quinta decima similiter; decrescente autem
luna ante solis ortum valet. Exciditur autem lapis iste de
oculis testudinis indicae. Si vis scire hunc verum esse, mitte
supra turibulum tres candentes carbones et incenso sacrificabis     5
et superponis lapidem istum confundens nihil omnino
laeditur.

XII. Lapis Ceraunius.

Ceraunius est lapis, quem Aegyptii smaragdum vocant;
invenitur autem in illis locis, ubi fulminis iactus fit; narratur     10
tamen ex contritione nubium inter se fieri et pro hac
causa hoc nomen meruit. Hunc siquis cum castitate portat,
numquam a fulmine ferietur, nec domus, nec villa in qua
fuerit. Praeterea si habuerit eum aliquis navigans, non
periclitabitur per fulmen aut turbinem. Ampliusque ad omnem     15
victoriam et certamen qui portat eum exsuperabit in omnem
rem. Sed et oracula dat obsecranti, in somnis bona somnia;
tanta est virtus huius ceraunii lapidis.

XIII. Lapis Iaspis.

Iaspis autem lapis multis locis nascitur et multorum     20
colorum est. Omnium autem optimus et validissimus in colore
est lucidissimus. Perfectus est tantum consecratus et caste
portatus iste lapis. Imbrium enim est perfector et invocatus
imbres facit.

<<174>>

XIV. Lapis Sapphirus.

Sapphirus vero lapis honorificatus est vehementer a deo.
Dicitur autem apud quosdam Ormiseum. Hunc lapidem
solent reges gestare circa cervices; maximum enim tutamen
est. Habet autem vires has: inviolatum ab omni livore     5
conservat hominem et amabilem deo efficit, et corpora praebet
integra et boni coloris, et sudorem multum fluentem
circumligatus compescit, et ardorem omnem interioris partis
amovet ab eo qui eum portat. Praeterea ad vetera ulcera
contritus cum lacte et superpositus magnam medelam dat, et     10
epiphoras oculorum sanat et motus frontis. Et si quis in
visceribus torsiones habuerit, cum lacte potatus sanat. Et si
<<175>>
quis vulnus in intestinis habuerit, trito lapide cum lacte
circumunguis intestinum, et sanabitur. Si quis autem lingua
vexatus fuerit, similiter ex contrito lapide linis linguam et
curabitur. Omnia quoque vulnera sive recentia, sive inveterata
curat eodem modo contritus et superunctus cum lacte.     5
Resistit autem ad omnem invidiam vehementer et corpus
conservat. Sed etiam sanctos deos propitios facit praeclara
cum impetratione et honore. Facit autem et ad divinationem
per aquam intelligere sancta responsa. Divinantibus
quoque valde optimus est; nam qui habet eum perfectum in     10
formam scarabei, omnia vera divinabit, et fidelia habebuntur.
Et placabilis erit deo et hominibus, qui hunc gestat
cum castitate.

XV. Lapis Epistites.

Epistites autem lapis est rubicundus et dilucidus. Nascitur     15
vero in Corintho apud templum dei. Habet autem virtutes
istas maximas: iste lapis missus in aquam ferventem continuo
tepidiorem reddit; si autem permiseris eum in aqua
fieri omnem ardorem tollet et frigidam aquam facit. Istum
vero lapidem habentes malefici removent a fructibus grandines     20
et nebulas et turbines nocivos, sed et locustas. Et deos
propitios facit per suam potentiam. Praeterea cum retinet eum
<<176>>
aliquis in manu dextra contra solem, radios emittet, et ignem
evomet sua voluntate, ut videntes mirarentur. Aptus est autem
ad potentiores et seditiosos, nam qui portat eum tutamentum
circa sinistrum brachium, omnes asperitates et omnes
turbas contemnit.     5

XVI. Lapis Orites.

Orites vero lapis est specie non nigerrimus, rotundus,
quem alii sideriten vocant. Aptus est autem curando morsus
bestiarum. Contritus enim et superillinitus cum roseo
unguento super vulnera bestiarum, validissime curat, sed et     10
nervos coniungit alligatus. Si quis homo eum secum habuerit,
omnem bestiarum impetum expellit. Hunc portantes magi
per solitudinem iter faciunt et non vexantur a feris. -- Est
vero et alter lapis Orites, viridis et subcandidus, maculas
habens; scies autem, si verus sit iste lapis: pone super     15
turibulum carbones igneos ardentes quam plurimos et superpone
multa genera lapidum diversissimorum et istum inter eos,
et dimitte, ut comburatur una hora. Deinde si hunc integrum
et illaesum videris, habebis eum in tutamentum, et omnia
pervincit omneque periculum et omnem timorem effugat.     20
-- Est etiam tertium genus quasi ferrea lamina ex uno latere
lenis, ex altero velut acutus. Habet virtutes maximas, nam
regis in coitu concubinis, ut non deformes aut nanos filios
<<177>>
procreent, circumligant ........ regis concubinis hunc
lapidem, ut nec concipiant nec pariant; tantum remedium
sterilitatis natura genuit hunc lapidem. Cave autem, ne
gravidae eum circumligent, cogit enim eam praeposterum eiicere
infantem.     5

XVII. Lapis Achates.

Achates vero lapis potentias habet optimas, sed qui similem
habet colorem pelli leonis, valet ad scorpionis morsus;
alligatus enim vel illinitus cum aqua statim tollit dolorem;
tritus et vulneribus aspersus vel in potione cum vino     10
datus, viperarum sanat morsus. Portatus autem in tutamentum
erit, et facundum et potentem et gratum et suadentem
facit eum qui portat, sed et robustum; et colorem bonum
facit et ad deum et ad homines amabilem.

<<178>>

XVIII. Lapis Odontolycius.

Odontolycii id est lupi dentes, prosperi sunt et utiles
militibus et venatoribus et rapere aliquid volentibus et per
aquam divinantibus aut per sensum divinalem, positus subtus
fundo scyphi. Pro firmamento infantibus tutamen firmum     5
praebet. Apti sunt autem maxime furibus, qui aliena furari
cupiunt.

XIX. Lapis Alectorius.

Alectorius vero lapis invenitur in ventriculis gallinaciorum,
modo fabae, crystallina specie aut aquae limpidae.     10
Hunc lapidem qui portat, invictus erit ab omni homine, tamen
a multis temptatus et probatus est. Nam gladiator aut
pugnator habens eum in ore suo insuperatus permanebit et
sine siti, et athletam et aurigam omnimodo vincit. Milo
enim Crotoniensis hunc lapidem portans numquam est victus.     15
Praeterea multi alii per praelia eum habentes fortiter belligerabant
et invicti permanebant. Et reges expulsi sunt a regno
suo et receperunt dominationem, non solum suam, verum
etiam alienam. Facit etiam securos et gratos et placentes
gestantes eum. Praeterea circa venereas voluptates ......     20
reddit. Sed et mulieribus proderit portantibus quae volunt
<<179>>
viris placere: communis enim lapis est. Gestatus quoque
firmitatem in oratione praebet. Facit etiam portantem
speciosum et magnanimum et probum et bonum, omnia
proposita obtinentem fortibus tutamentis.

XX. Lapis Gagates.     5

Gagates vero lapis invenitur in flumine, quod appellatur
Gagano. Est autem sublineo colore magisque longius. Habet
autem virtutes magnas et optimas. Mulieribus autem si non
fluxerint rnenstrua, si hunc lapidem conteres et pones super
carbones ardentes, deinde iubeas mulieri circumgredi, ut     10
uterus eius vaporetur, et sic purgabitur et sine noxio et sine
dolore. Si quis autem mancipia mercatur et vult scire, ut
non sit ex eis caducus aut lunaticus, succende lapidem et
si aliquis tale vitium habuerit, in ipso vitio cadet: tantam
virtutem habet iste lapis. Omnem fraudem et ligamenta     15
persolvit, et succensus omnes angues et viperas et serpentes
effugat ex loco.

XXI. Lapis Medius.

Medius lapis niger est; tritus autem emittit croceum
colorem. Multas bonas et malas potentias habet. Si quis     20
<<180>>
gaudium comparat ad vindictam inimicorum aut latronum .....
ita homines debent tam ad bona quam in mala, si fortuna
tulerit, parati esse. Scies autem bene quidem agentes in
locum impiorum non pervenire ...... Hic ergo lapis tritus
super coticulam medicinalem cum lacte mulieris, quae semel     5
creavit in primo partu puerum, inunctus albuginem oculorum
curat, et omnem oculorum dolorem tollit; etiam si videre
desperatus fuerit, sanat. Praeterea podagricos eodem modo
cum lacte ovis tritus, quae semel genuit masculinum foetum,
ungis et sanatur. Et renes et anhelitus et interiores partes     10
sic curat. Hoc medicamentum maximum est et a multis
probatum. Praeparatum vero hoc medicamentum habebis in
vitreo vase vel argenteo et ieiunus perficies. Ad vindictam
vero lapidem supra coticulam teris et cum aqua dilue lapidem
et coticulam, et dabis cuivis, et lavet faciem et     15
eccaecabitur. Si quis autem biberit ex eo pulmones evomet.
Oportet autem bibenti paululum dare, quod non satietur.
Hic lapis inventus est in Media, unde vocabulum habet.
Nascitur vero in locis apud flumen Fasin.

XXII. Lapis Syrtius.     20

Syrtius vero lapis, qui et Sapphirus appellatur, invenitur
<<181>>
in extremis Libyae partibus circa Syrtes expulsus a
mari per tempestates. Idem nascitur et in Apuliae regione
apud Lucaniam.

Damigeron scribit:

Hic integer et potens vicisset omnem virtutem lapidum,     5
qui maximas potentias habet et in primis tutamentis
numeratur. Qui habet ergo hunc lapidem, armatus est adversus
omnem fraudem, et omnibus maleficiis et apud insidias aliorum
lapidum resistit. Huius tamen naturalis potentia esse
divina dicitur. Si quis a rege vel praeposito mittitur in     10
vinculum propter delicta vitae, et voluerit aliquis educere eum
de vinculis, si fieri potest, tange capita vinculi, statimque
rumpentur, et cum solutus fuerit, veni ad hostium et tange
hoc cum lapide, et a semet ipso hostium aperitur, et vadat
ubicumque voluerit, a nullo enim aspicietur. Est autem circa     15
gratiam et amicitiam conciliandam optimus.

XXIII. Lapis Capnites.

Capnites lapis similis est crystallo, sed multum distat
ab eo. Portantibus autem optimus est. In obsequio erga
deum et homines cognitos facit. Facundum vero et formosum     20
facit gerentem se. Curat hydropicos circumligatus sinistro
brachio. Utilis est autem ad formidines et minas amovendas.
Nam qui habet eum, apud omnes gentes in gratiam
venit et minas mitigat.

<<182>>

XXIV. Lapis Optallius.

Optallius lapis circa oculos efficax est; nam qui gerit
eum, numquam oculis laborabit. Aptus est autem et furibus,
ut non teneantur: obscurat enim aspectum proximorum,
ut non videant furantes. Hunc furones usi sunt gestare.     5

XXV. Lapis Obsyontes.

Obsyontes vero lapis, sicut maiores nostri aiunt, disparis
virtutis videtur esse. Est enim optimus et magno opere
adversus somnia incerta resistit, ut nullus alius lapis. Praeterea
volentibus aliquid laedere subvenit. Si quis in eo sculpserit     10
solem et lunam, et gestaverit eum consecratum bonam
vitam exigit.

XXVI. Lapis Hieracites.

Hieracites lapis in primis numeratus et probatus est
a magis. Est autem niger modice et idoneus. Habebis     15
autem sic eum: Ubi volueris aliquid praescire, lava os tuum
cum melle optimo et pone sub lingua lapidem, et disces quid
de te, aut quid sapiat vel cogitet aliquis, futura omnia. Sed
impetrationibus maxime congruit; gestatus enim nemo tibi
contradicit aliquid postulanti. Verum amatoria quoque et     20
<<183>>
suasoria per necessitatem efficit super alios lapides. Alliga
ergo tibi lapidem, et vadis ad pueros sive ad feminam, et
non tibi contradicit. Quod si volueris scire, quia verus est
iste lapis, sic cognoscere poteris: lacte et melle commixto
circumfunde lapidem, et pones eum, et non sedebit ibi     5
musca, sic eam expellit. Nec putetur hoc ludibrium esse.
Ex eadem mixtura circumfunde alterum lapidem qualem
volueris, et videbis quanta multitudo muscarum circumvolvit.
Super haec gratissimos facit gestantes et facundos ad
omnes.     10

O imperator piissime, non credunt legentes veras esse
potentias lapidum, quia non experiuntur. Omnia tamen
dicta a nobis et scripta veniunt sanctificata.

XXVII. Lapis Carsydonius.

Carsydonius lapis sanctificatus et circumligatus aquaticos     15
curat. Praeterea qui portaverit eum a pueritia, numquam
mergitur, nec vexatur. Pulcrum quoque facit gestantem et
fidelem et potentem et omnia perficientem. Sculpere
oportet Martem armatum, aut virginem stolatam veste
circumfusam tenentem laurum. Consecratus perpetua     20
consecratione.

<<184>>

XXVIII. Lapis Lychnites.

Lychnites lapis speciosus, colore subvitreo, mundo,
adversus nyctalopam [id est adversus nocturnas aves, hoc est
strigas, sive cananas] aptus collo est idoneus, persanat eos.
Praeterea in lineo panno missus et in fronte ligatus fluxum     5
sanguinis stringit. Sciet autem qui eum portat futura praedicere,
et infirmos prohibet aliena loqui, et languores expellit.
Circumligatus nervos etiam et verrucas corporis sanat
applicatus ea parte, ubi dolor est. Insuper si quis eum
consecratum habuerit in domo quae incenditur, si casu     10
contigerit, continuo extinguitur incendium. Iste autem lapis
Vulcano est consecratus.

<<185>>

XXIX. Lapis Topatozontes.

Topatozontes lapis tutamentum optimum est. Ad divinationes
aquatiles aptissimum est. Quod si quis uvae marinae
vinum biberit et insaniat, trito lapide super coticulam
cum aqua da furioso bibere. Deinde apta ei lapidem circa     5
collum, et sanabitur. Sacrificantibus etiam propitiantibusque
deo utile est. Suasionem enim habet secum et impetrationem
et gratos facit gestantes. Sanctificatus perpetua
consecratione.

XXX. Lapis Magnitis.     10

Magnitis lapis magnas virtutes habet. Plenus est spiritu,
hoc est attrahit quod appositum ferrum et retinet. Invenit
autem eum Colchis. Hoc dicunt usam in magica; Medium
vero nomine de Mediodon, post quem quaerendus. Inde Medi
qui per omnem horam eo usi sunt ex claritate duodecim     15
signorum ..... Huius lapidis potestatem vero omnes magi
confirmaverunt, quasi maximas habentis potentias, et sic
invenerunt, quemadmodum tentarent uxores suas de caritate erga
se, an benivolentiam semper custodirent, et cognoverunt diligenter
si ita fecissent. Dormiente uxore subtus caput posuerunt     20
<<186>>
latenter lapidem, et si quidem erat casta ab omni altero
viro, sic ad maritum suum accedebat somnians volutabunda,
et amplexabat eum tamquam impulsa per aliquem.
Si autem altero viro coierat, tamquam vim alicuius spiritus
odoris fedissimi lapis mittebat, ut de lecto in pavimento     5
caderet. Concordiam secum quoque habet sicut non alius
lapis. Multas enim mulieres cum rex ad ingressa maritis suis
coegit reverti ad eos, et diligere matrimonium eorum. Sed
etiam uxoribus maritos restituit. Hic lapis gratiosum et
obsequentem facit portantem se et iocundum sermonem; advocatis     10
certe magno opere subvenit, et apud populum concionantibus;
persuasionem enim praebet et decorem et sermonem
et facultatem et victoriam et exuperationem. Et ad sacrificia
magorum aptissimum est, qui hunc lapidem habent;
exaudit enim deus vota eorum; ideo sacrificantes et precantes     15
gestant eum. Praeterea cum voluerint intimi, id est fures,
<<187>>
secreta pretiosa diripere, intrant in alicuius domum;
deinde inter quattuor angulos domus vel triclinii carbones
ardentes ponunt, vel ignem ex bitumine, et superponunt
minutatim praecisum lapidem et sic transferunt mentes et
oculos eorum qui adsunt, ut timore continenter fugiant inde,     5
putantes ruere domum.

Nihil profanum est, rex orbis terrarum, ut iste lapis ad
se adducat, animal et ferrum, attrahitque ferrum et rursum
amovet. Si quidem pium est erga deum et iustum, perficiet
et inutilia repellit.     10

XXXI. Lapis Lyngurium.

Lyngurium lapis optimum tutamentum est in domo, sed
et praegnantibus et infantibus, ne timeant. Resistit autem
et morbo regio portatus aut contritus cum vino et potatus.

XXXII. Lapis Daphnea.

Daphnea lapis facit ad lymphaticos et ad daemoniacos
et ad defusionem sanguinis vel ad hydropicos.

<<188>>

XXXIII. Lapis Charcedonius.

Charcedonius lapis pertusus et obtectus ferro; qui eum
portat, vincit causam.

XXXIV. Lapis Galactites.

Galactites lapis: hunc quidam vocant Anachiten, alteri     5
autem Leucographiten; alii Aegyptii Smaragdum, alii
Galbatiten. Dicunt magi et Aegyptii Syneciten, continet enim in
se omnia, quae destinaveris solus omnium lapidum. Sed
Ostanes, magister magorum omnium, appellavit eum super
omnia vocabula Lethargum, quasi omnium oblivionem     10
malorum, facit enim et utilium negotiorum. Laudavit eum
tamquam nullus alius tantas vires habet. Non enim ex auditu
<<189>>
magi, ex scriptura mirati sunt et experti omni magica actione.
Solum hunc lapidem efficacissimum omnium repertum et
potentissimum extremis laudibus decoraverunt. Et ipse
memoratus Galactites dicitur eo quod mulieribus lacte
deficientibus facit abundare. Facies autem sic: iubetur mulieri     5
ieiunare; deinde contritum lapidem dabis sibi cum mulsa, vel
passo, vel aqua, et bibat sufficienter, et continuo habebit
plurimum et optimum lac. Et si non voluerit bibere, accipe
lanam ovis gravidae et facta acia pertunde lapidem, et ligabis
circa collum eius, et sic fluit lac. Si oves deficiunt lacte,     10
ut excutias lac, sic ages: lavata ovilia circumaspergis sale
oriente sole. Habeas antea contritum lapidem tenuiter cum
aqua, unde ovilia circumasperseris, et videbis eas abundare
plurimo lacte. Et si scabie laborantibus hoc feceris, sanabis
eas et fecundiores habebis. Lethargum vero dicitur propter     15
hanc causam, quia praecedentia mala in oblivionem ducunt
homines. Nam quicumque eum consecratum portat et, ut
infra scriptum est, etiam offenderat regem, vel potentem,
aut praepositum, aut parentem, aut dominum, in oblivionem
<<190>>
eum adducit. Omnino autem auctorem gratiosum facit semper
et peritum et facundum et efficacem et impetratorem et
persuadentem omnibus hominibus et deo placabilem, et
sacrificia quae fiunt deo gestatus excellenter apta sunt:
propitiat enim viribus suis deo et benevolenter omnibus facit.     5
Amplius etiam adversus invidiam et fascinum resistit; qui
eum portat, numquam fascinabitur. Sed infantibus pueris
aptus congruit, et non permittit eos macerari, si quando
intimidaverit eos horrida mulier. Nam sicut non aliud
tutamentum resistit. Idem dolorem liberat dentium     10
laborantium circumligatus. Praeterea laetos et validos eos
constituit. Quod si mulieri difficulter parienti acia facta de lana
ovis fecundae, ligaveris circa dextrum femur, continenter
pariet sine dolore. Nam oblivionem praebet omnium dolorum:
ita resistit. Craterites autem dicitur, quoniam tenax est.     15
Nam fortitudine et potentia in iudiciis et causis litigatores
vincere facit: tantam magnitudinem habet iste lapis, et ne
mireris, quod tanta nomina habet iste lapis.

XXXV. Lapis Berillus.

Berillus lapis: hic magnus lapis est; est lucidus, subserenus,     20
clarus, similis oleo Apollinis. Sculpis in eo locustam
<<191>>
marinam et sub pedibus eius corniculam, et sub gemma
ponis herbam sabinam, modico auro inclusam. Consecratus,
gestatus, amorem coniungit et maiorem omnium facit.
Praeterea facit hic lapis ad oculorum vitia et ad omnem
valitudinem, si eum in aquam miseris et ipsam potui dederis.     5
Ructatus simul et suspiria et hepatis dolorem tollit.

XXXVI. Lapis Selenitis.

Selenitis lapis similis iaspidi notus. Fortis et gravis,
lucidus, mirabilis, sanctus lapis. Simul enim cum luna crescit
et decrescit splendor illius. Ad multa vero utilis est. Facit     10
ad amorem et causas. Facit et phtisicis languentibus alligatus
luna crescente; vel cum ad contraria minuente luna
gestatus mire facit.

XXXVII. Lapis Panchrodes.

Panchrodes lapis habet colorem omnem, purpureum,     15
rubeum, nigrum, pallidum, roseum, viridem, omnes colores
diversos. Habens eum mane, viridis bonus est. Facit autem
ad victoriam: est enim invictus et sacer, id est sanctus.
<<192>>
Sculpis in eo Latonam et Hippocraten et a retro acceptores
tres; contra omnes magicas artes auxiliatur.

XXXVIII. Lapis Collurus.

Collurus lapis: hic similis est sapphiro; subalbidum habet
colorem marinum. Aptus ad interpellationem regum et     5
potentium. Uteris circa collum pertusum.

XXXIX. Lapis Trisutes.

Trisutes lapis similis est arcui caeli: hic fortis, gravis,
habens in medio apicem tamquam albam tiaram. Hic magnus
gestatus, impetratorius, facit ad causam sine iure datam.     10

XL. Lapis Melas.

Melas lapis habet in se stellas modicas. Dicitur etiam
Syrtis. Causam dicenti benedictionem et impetrationem et
victoriam facit, et ad omnem inquietudinem inimici, quarum
et damnorum, et maleficiorum et magicas inquinationes et     15
potionum et precum maiorum incantationem, et odium, et
caetera mala ex corpore expellit. Est autem lapis consecratus.
Minorante luna septima decima usque ad tricesimam
uteris; crescente vero usque ad quintam decimam non uteris.

<<193>>

XLI. Lapis Gagatromanes.

Similis est colori capri, id est capriolae agrestis. Si quis
hunc lapidem usus fuerit, utilis est. In historiis autem et
ad inimicos, qui eum habuerit, fortis est. Hunc enim lapidem
Hercules usus est, et cum eum deposuisset, victus est.

XLII. Lapis Phoenicites.

Similis phoenicio balano [id est dattilo]; subrubeus vero
vel sanguineus, mirabilis lapis. In manu sinistra gestatus
ad tristitiam et causas et actionem utilis est.

XLIII. Lapis Lyncis.     10

Secas in duas partes .... in mel et lac, deinde tollis
et includis in annulo, et sic portabis, et ubicumque cum ipso
ieris, cum gaudio et hilaritate quod volueris habebis.

XLIV. Lapis Narcissites.

Est viridis modice Martis signum habens. Hic tritus     15
odorem habet Narcissi herbae, floris magnifici. Hunc
lapidem qui usus fuerit, omnia vincit.

XLV. Lapis Steatites.

Similis est adipibus leonis. Hic lucidior est colore leonis.
Victor est enim, quicumque eum in sinistro brachio     20
usus fuerit.

<<194>>

XLVI. Lapis Camptine.

Hic ad impetrationem facit ad deum et ad homines et corpus
hilare facit, et timorem maiorum seu furias compescit,
et commendationes facit. Hydropicos curat in sinistro brachio
alligatus. Hunc autem de quavis consecratione consecras.     5

XLVII. Lapis Chrysolithus.

Est spissus, lucidus, similis auro. Hic applicatus ad
rasuram auri, levatus phylacterium est ad nocturnos timores.
Pertusus et transiectus cum setis asininis et alligatus in
sinistro brachio, omnia daemonia vincit.

XLVIII. Lapis Chrysolithus alter.

Chrysolithus lapis: Est enim super ipsos quasi turturis
oculus. Est autem et cupidinis et amoris et iustitiae adiutor.
Facit autem et bene susceptum et eloquentem et gratiosum
et amabilem esse et amicabilem ab his qui eum vident. Omnem     15
ingressum aperit; facit etiam ad indignationem oculorum.

<<195>>

XLIX. Lapis Apocheamus.

Apocheamus lapis maior est quam capri oculus, habens
in se .... oblongum, album, non valde subcanum. Gestatus
in manu sinistra facit ad viles iniurias.

L. Lapis Sardius.     5

Huius color apparet levis, sive maculosus; bonus portatus
a mulieribus, amabilis est. Sculpis in eum vineam et hederam
involutam.


tg -- 8.9.04